- POPULARES
- POPULARESurbana multitudo, populus seu plebs, quibus oppon untur militares, inl. 1. D. de Offic. Praef. Urb. in l. 7. Cod. Theodos. de Annonis civ. etc. Hinc Iul. Capitolin. in marco Antonino, c. 17. Et eô quidem tempore, quô pestilentia gravis multa milia et popularium et milituminteremerat. Sicque saepe apud optimos Latinae linguae Scriptores. Ulpianus de officio Praefecti Urbi: Debet etiam dispositos milites stationarios habere, ad tuendum popularium quietem. Non enim Popularia ibi debent intelligi, ut doctissimi viri exposuerunt: sed populares, ut apud Capitolin. pro tur ba populi. Ael. quoque Spartian. in Pescennio, c. 3. Nec sibi neque Pescennio longum Imperium deberi, sed Severo, qui magis esset odio habendus a Senatoribus, militibus, provincialibus, popularibus. Ubi Senatores, milites, provinciales, populares, totum Imperium Romancomprehendunt. Senatores et Populares, h. e. Senatus et Populus Romaeduntaxat, unde et Senatores Urbis dicebantur, et Populares, apud istos Auctores, populum Romanum, h. e. urbis Romaemoenibus inclusum, debes intelligere; provinciales, omnes extra Romam populos. Sic igitur Imperium Romanum dividere liceat, in Senatores, Populares, Militares et Provinciales; per Senatores autem Proceres et Nobilitatem intelligebant: per Populares vero, infimam et minutam plebem, Salmasius, adloc. quam λεπτὸν δῆμον, in Gloss. Graeco-Latin. minutum populum, in Fragm. Petronii: populum simpliciter, apud Ael. Spartian. dici videmus. Ita enim hic. in Didio Iuliano, c. 4. Multa enim, quae Commodus statuerat, Pertinax tulerat, ad conciliandum favorem populi, restituit. Ad quae verba Casaubon. Cave, inquit, accipere vocem populi, in propria notione, h. e. pro universo populo Romano: plebem enim hic et e populo vilissimum quemque ac per ditissimum significat, etc. Unde Popularitas, virtus Principum, quâ populum sibi benevolum faventemque reddunt, in Pompeio M. olim inprimis celebrara, apud Plut. Lucanum, Ciceronem. Unde Statius, l. 2. Sylv. 7. v. 69.Et gratum Popularitate Magnum.Vide de hac voce Thom. Dempster. Antiquit. Collectan. l. 1. c. 16. et supra Communes ut et infra sensus communis, it. videre. Item spectaculorum editio, in l. 2. Cod. Theod. de Offic. Rect. prov. quae populi favor et applausus, dicitur, in l. 1. et 3. eod. Cod. de Spectac. apud Car. du Fresne Glossar. Quo spectat, quod de Marco Antonino habet Iul. Capitolin. in Vita eius, c. 2. Absens populi Romani voluptates curari vehementer praecepit per ditissimes editores. Fuit enim populo hic sermo, quum sustulisset ad bellum gladiatores, quod populum sublatis voluptatibus vellet cogere ad Philosophiam; ubi Populi voluptates spectacula communiter dici consuevisse, notat idem Casaub. Sed et Popularis, in Republ. Romana factionis nomen Optimatibus oppositae, dicebaturque is, qui civibus seditiosis ac res novas molientibus adhaeret Rei publicaeque esset incommodus. Quae duo factionum genera etsi semper in Rep. essent, tamen maxime post Appii Caeci Censuram, exarsisse videntur, teste Liviô, l. 9. Dec. 1. sub sin. Hic enim cum scripsisset de Appio Censore, quomodo is primus Senatum Libertinorum filiis inquinâsset, et quomodo Nobiles id aegre tulissent, haec verba subiungit: Ex eo tempore in duas partes discessit civitas: aliud integer Populus, fautor et cultor bonorum, aliud forensis factio tenebat; donec et. Fabius Censor, simul concordiae causâ, simul, ne humilimorum in manu Comitia essent, omnem Forensem turbam excretam in quatuor Tribus coniecit, urbanasque eas appellavit. Quibus ex verbis, aliquô modo, quinam Optimates, quique Populares dicti fuerint, in telligi potest: Sed longe clarius, ex Cicer. Orat. pro Sextio, c. 45. Duo genera in hac civitate semper fuerunt eorum, qui versari in Rep. atque in ea sese excellentius gerere studuerunt, quibus ex generibus alteri se Populares, alteri Optimates et haberi et esse voluerunt. Qui ea, quae faciebant, quaeque dicebant, multitudini iucunda esse volebant, Populares: qui autem ita se gerebant, ut sua consilia optimo cuique probarentur, Optimates habebantur. Et paulo post, Omnes Optimates sunt, qui neque nocentes sunt, nec naturâ improbi, nec furiosi, nec malis domesticis impediti etc. ex quocumque demum civium ordino essent: Populares ergo, qui propter metum, delictorum suorum conscii, novos motus conversionesque Reip. quaerunt, et propter insitum quendam animi furorem, discordiis civium ac seditione pascuntur, aut qui propter implicationem rei familiaris, communi incendiô, quam suô deflagrare malunt, sive illi Patricii, sive Plebeii, sive Senatores, sive Equites, sive de Populo sint. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 18. cum Paralipom. Thomae Dempsteri, Georg. merulam, in Orat. pro Ligario etc. Aliam notionem vocis supra, Iuvenes: uti de versibus popularibus supra, Politici versus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.